라틴어 문장 검색

quae paulo ante haec nostra moderna tempora apud eius sacrosanctum tumulum ieiuniis et orationibus vacans multa transegit annorum curricula.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 17:4)
Qua tandem peracta poenitentia, populos suae dioceseos mandat, mandando convocat, convocando suppliciter persuadet ut triduano ieiunio a se divinae indignationis iracundiam removeant, removendo avertant:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:19)
Ergo precor ueniam, uenie non tarda sequatur Gracia delictum, releuet compassio morbum, Si minus excoctas raciones uerba propinent, Vel racionis inops, ieiunus sermo laboret;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:6)
Nunc tenuem gracili meditatus harundine musam, Nec tamen exanguis sermo ieiunia luget, Nunc medium, nec in ima ruens, nec in ardua turgens, Nunc tonat altiloquis describens seria uerbis, Nunc tamen inflato tumidus crepat ille boatu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:7)
Pena, Labor, Sitis, Esuries, Ieiunia, Cure.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:4)
Labor irruit, instat Esuries, Sitis insultat, Ieiunia pugnant, Insurgunt uigiles Cure, dant arma Labori Gleba, lapis, fustes, telum de stipite querno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:9)
Languescit Labor exhaustus, Sitis effugit, arma Deicit Esuries, fugiunt Ieiunia, Cure Depereunt;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:20)
Ergo Quies Penam, Sacies Ieiunia, Curas Pax fugat, Esuriem deuicit Copia, languet Vbertate Sitis et uicta Carencia cedit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:22)
Illic halex piscis generalissimus, ampla sui corporis communitate, pauperum solabatur jejunia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:124)
Postquam sacra fames auri mortalia pungit Pectora, mens hominis nescit jejuna manere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:1)
Ut loculis varia nummorum fercula donet, Injungit proprio dives jejunia ventri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:13)
Pabula visus habet, et convivatur ocellus, Solus in argento, sed venter philosophari Cogitur, et longo patitur jejunia voto.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:15)
Illic Ennii versus a sententiarum venustate jejuni, artem metricam effreni transgrediebantur licentia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:23)
Angustiato itaque fame populo, visum est viris consilio cautissimis, ut segetes maturas repertas in campestribus desertae et vacuae civitatis igne torrerent, et torrida grana excuterent, quibus populus jejunus sustentari posset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:18)
Nautae et mercatores certabant ex imperatoria jussione navibus plenis cibariis frumenti, carnis, vini, olei et hordei per mare discurrere, quousque ad portum Civitot anchoras jaciunt, ubi fidelium turmae ad refocillandum corpus, ante jejuniis aggravatum, omnia venalia reperiebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 56:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION